Имя материала: Учебник латинского языка

Автор: И.С.Розенталь

Материалы аля аналитического чтения

I. ЮРИДИЧЕСКИЕ ТЕКСТЫ GAII INSTITUTIONUM LIBRI QUATTUOR

 

«Институции» Гая, популярнейший в античности учебник римского права, — единственное произведение классической юридической литературы, дошедшее до нас целиком. Текст, написанный в конце правления Антонина Пия (138 — 161 гг. н. э.), был в дальнейшем настолько канонизирован, что не претерпел в постклассическую эпоху никаких изменений. Данное обстоятельство делает это сочинение Гая важнейшим источником по юридической латыни доюстиниановского образца. Ниже приведены фрагменты из всех 4-х книг «Институций» в порядке, введенном самим Гаем: лица — вещи — иски.

Dominica potestas

In potestate itaque sunt servi dominorum. Quae quidem potestas iuris gentium est...

Nam ex constitutione imperatoris Antonini qui sine causa servum suum occiderit, non minus teneri iubetur, quam qui alienum servum occiderit.

Sed et maior quoque asperitas dominorum per eiusdem principis constitutionem coёrcetur: nam consultus a quibusdam praesidibus provinciarum de his servis, qui ad fana deorum vel ad statuas principum confugiunt, praecepit, ut si intolerabilis videatur dominorum saevitia, cogantur servos suos vendere. Et utrumque recte fit: male enim nostro iure uti non debemus...

In manum conventio

Olim itaque tribus modis in manum conveniebant, usu farreo coēmptione.

Usu in manu conveniebat quae anno continuo nupta perseverabat; quia enim veluti annua possessione usucapiebatur, in familiam viri transibat filiaeque locum optinebat. Itaque lege XII tabularum cautum est, ut si qua nollet eo modo in manum mariti convenire, ea quotannis trinnoc-tio abesset atque eo modo usum cuiusque anni interrum-peret. Sed hoc totum ius partirn legibus sublatum est, partim ipsa desuetudine obliteratum est.

Farreo in manum conveniunt per quoddam genus sacrificii, quod lovi Farreo fit; in quo farreus panis adhibetur, unde etiam confarreatio dicitur; conplura praeterea huius iuris ordinandi gratia cum certis et sollemnibus verbis prae-sentibus decem testibus aguntur et fiunt. Quod ius etiam nostris temporibus in usu est; nam flamines maiores, id est Diales Martiales Quirinales, item reges sacrorum nisi ex farreatis nati non leguntur; ac ne ipsi quidem sine confarreatione sacerdotium habere possunt.

Coēmptione vero in manum conveniunt per mancipa-tionem, id est per quandam imaginariam venditionem...

Примечания

in manum convenire поступать в супружескую власть (и тем самым — в семейство мужа, в -котором супруга получала позицию ближайшей нисходящей родственницы — дочери: filiae loco), usus, usm здесь давность; farreus, im (т. e. panis хлеб) или farreum, i n (т.е. libum пирог) полбяной (пшеничный) хлеб; coemptio, onis f коэмпция (см. ниже); usucapere приобретать по давности; quotannis ежегодно; trinnoctio три ночи кряду; sublatum est (от tollo) отменено; confarreatio, onis  f — конфарреация — брачный обряд посредством совместного (con- = сит-) принесения в жертву полбяного хлеба; flamen, inis m жрец-фламин: flamines maiores старшие фламины — жрецы Юпитера (Diales), Марса (Martiales), Квирина (Quirinales), rex sacrorum царь священнодействий, номинальный глава римского жречества — жреческая должность, выделившаяся из религиозной функции царя с установлением Республики; ex farreatis (scil. parentibus) nati рожденные от родителей, брак которых был заключен по обряду конфарреации; legere здесь (в основном значении) выбирать; imaginaria venditio символическая продажа (о манципации см. специальный текст ниже).

De rerum divisionibus

Summa itaque rerum divisio in duos articulos diducitur: nam aliae sunt divini iuris, aliae humani. Divini iuris sunt veluti res sacrae et religiosae. Sacrae sunt quae diis superis consecratae sunt; religiosae quae diis Manibus relictae sunt. Sed sacrum quidem hoc solum existimatur quod ex auctoritate populi Romani consecratum est, veluti lege de ea re lata aut senatusconsulto facto. Religiosum vero nostra voluntate facimus mortuum inferentes in locum nostrum, si modo eius mortui funus ad nos pertineat. Sed in provinciali solo placet plerisque solum religiosum non fieri, quia in eo solo dominium populi Romani est vel Caesaris, nos autem possessionem tantum vel usumfructum habere videmur; utique tamen etiamsi non sit religiosum, pro religioso habetur. Item quod in provinciis non ex auctoritate populi Romani consecratum est, proprie sacrum non est, tamen pro sacro habetur. Sanctae quoque res, velut muri et portae, quodammodo divini iuris sunt. Quod autem divini iuris est, id nullius in bonis est; id vero, quod humani iuris est, plerumque alicuius in bonis est: potest autem et nullius in bonis esse: nam res hereditariae, ante-quam aliquis heres existat, nullius in bonis sunt.

Mancipatio

Est autem mancipatio imaginaria quaedam venditio; quod et ipsum ius proprium civium Romanorum est, eaque res ita agitur: adhibitis non minus quam quinque testibus civibus Romanis puberibus et praeterea alio eiusdem condicionis, qui libram aeneam teneat, qui appellatur libri-pens, is qui mancipio accipit, aes tenens ita dicit HUNC EGO HOMINEM EX IURE QUIRITIUM MEUM ESSE AIO ISQUE MIHI EMPTUS ESTO HOC AERE AENEAQUE LIBRA; deinde aere percutit libram idque aes dat ei a quo mancipio accipit quasi pretii loco.

Eo modo et serviles et liberae personae mancipantur; animalia quoque quae mancipi sunt, quo in numero habentur boves, equi, muli, asini; item praedia tam urbana quam rustica quae et ipsa mancipi sunt, qualia sunt Italica, eodem modo solent mancipari.

In eo solo praediorum mancipatio a ceterorum mancipatione differt, quod personae serviles et liberae, item animalia quae mancipi sunt, nisi in praesentia sint, mancipari non possunt; adeo quidem, ut eum qui mancipio accipit, adprehendere id ipsum quod ei mancipio datur, necesse sit; unde etiam mancipatio dicitur, quia manu res capitur; praedia vero absentia solent mancipari.

Примечания

proprium est — сказуемое; adhibitis... alio — abl. absolutus со, значением образа действия; eiusdem condicionis — gen. qualitatis; qui... teneat — придаточное определительное с оттенком цели; mancipio accipio, cepi, ceptum, ere приобретать посредством (по) ман-ципации: mancipium, im = mancipatio, onis f; mancipio —abl. modi; ex iure Quiritium по (в соответствии с) праву (правом) Квиритов — древнейшему праву римской общины; Quirites, orum т — Квириты — самоназвание римлян в древнейший период; quasi здесь как бы — выражает ирреальное уподобление; pretii loco вместо цены; mancipio dare давать в собственность посредством манципации.

In iure cessio

Quod autem valet mancipatio idem valet et in iure cessio.

In iure cessio autem hoc modo fit: apud magistratum populi Romani, veluti praetorem, is cui res in iure ceditur rem tenens ita dicit HUNC EGO HOMINEM EX IURE QUIRITIUM MEUM ESSE AIO; deinde postquam hic vindicaverit, praetor interrogat eum qui cedit, an contra vindicet; quo negante aut tacente tunc ei qui vindicaverit, eam rem addicit; idque legis actio vocatur. Hoc fieri potest etiam in provinciis apud praesides earum.

Plerumque tamen et fere semper mancipationibus utimur. Quod enim ipsi per nos praesentibus amicis agere possumus, hoc non est necesse cum maiore difficultate apud praetorem aut apud praesidem provinciae agere.

Примечания

in iure в суде (ius, iuris n право, здесь в локальном значении: место, где вершится право, правосудие — ubi ius.dicitur); cessio (от cedo, cedi, cessum, ere) уступка, цессия; valeo, valui, valutum, ere перевести: иметь юридический эффект; vindico 1 заявлять право на вещь; praesentibus amicis — abl. absolutus, agere здесь . совершать юридически значимое действие, акт.

In iure cessio ususfructus

Ususfructus in iure cessionem tantum recipit. Nam dominus proprietatis alii usumfructum in iure cedere potest, ut ille usumfructum habeat et ipse nudam proprietatem retineat. Ipse usufructuarius in iure cedendo domino proprietatis usumfructum efficit, ut a se discedat et convertatur in proprietatem; alii vero in iure cedendo nihilo minus ius suum retinet; creditur enim ea cessione nihil agi.

Sed haec scilicet in Italicis praediis ita sunt, quia et ipsa praedia mancipationem et in iure cessionem recepiunt. Alioquin in provincialibus praediis sive quis usum fructum sive ius eundi agendi aquamve ducendi vel altius tollendi aedes aut non tollendi, ne luminibus vicini officiatur ceteraque similia iura constituere velit, pactionibus et stipulaionibus id efficere potest, quia ne ipsa quidem praedia mancipationem aut in iure cessionem recipiunt.

Sed cum usufructus et hominum et ceterorum anima-lium constitui possit, intellegere debemus horum usumfructum etiam in provinciis per in iure cessionem constitui posse.

 

Usucapio pro herede

Rursus ex contrario accidit, ut qui sciat alienam rem se possidere, usucapiat, veluti si rem hereditariam, cuius possessionem heres nondum nactus est, aliquis possederit; nam ei concessum est usucapere, si modo ea res est, quae recipit usucapionem; quae species possessionis et usucapionis pro herede vocatur.

Et in tantum haec usucapio concessa est, ut et res quae solo continentur, anno usucapiantur.

Quare autem hoc casu etiam soli rerum annua constitu-ta sit usucapio, ilia ratio est, quod olim rerum hereditariarum possessione velut ipsae hereditates usucapi credebantur, scilicet anno. Lex enim XII tabularum soli quidem res biennio usucapi iussit, ceteras vero anno. Ergo hereditas in ceteris rebus videbatur esse, quia soli non est, quia neque corporalis est. Et quamvis postea creditum sit ipsas hereditates usucapi non posse, tamen in omnibus rebus hereditariis, etiam quae solo tenentur, annua usucapio remansit.

Quare autem omnino tam inproba possessio et usucapio concessa sit, ilia ratio est, quod voluerunt veteres matunus hereditates adiri, ut essent qui sacra facerent, quorum illis temporibus summa observatio fuit, et ut creditores haberent, a quo suum consequerentur.

Haec autem species possessionis et usucapionis etiam lucrativa vocatur; nam sciens quisque rem alienam lucri facit.

Sed hoc tempore iam non est lucrativa. Nam ex auctoritate Hadriani senatusconsultum factum est, ut tales usucapiones revocarentur. Et ideo potest heres ab eo qui rem usucepit hereditatem petendo proinde earn rem consequi, atque si usucapta non esset.

Примечания

usucapio pro herede приобретение по давности вместо (в качестве) наследника; recipio, ere здесь принимать, допускать; res quae solo continentur недвижимые вещи; quare (qua + re) почему, каким образом; res soli — gen. generis, omnino збесь вообще; inprobus, a, um негодный, нечестный, непотребный; maturius здесь поскорее; etiam здесь также; lucrativus, a, um приводящий к безвозмездной наживе; lucri — gen. partitivus, revoco 1 звать назад, отменять, отклонять, восстанавливать, pass. перевести, быть обратимым;

hereditatem petere = h. vindicare вчинять иск о наследстве (petitio или vindicatio hereditatis).

De rerum alienatione

Ergo ex his quae diximus apparet quaedam naturali iure alienari, qualia sunt ea quae traditione alienantur; quaedam civili, nam mancipationis et in iure cessionis et usucapionis ius proprium est civium Romanorum.

De rebus naturali ratione adquirendo

Nec tamen ea tantum, quae traditione nostra fiunt, naturali nobis ratione adquiruntur, sed etiam cum occupando ideo res adquisierimus, quia antea nullius essent; qualia sunt omnia quae terra mari caelo capiuntur.

Ea quoque quae ex hostibus capiuntur naturali ratioтe nostra fiunt.

Praeterea id quod in solo nostro ab aliquo aedificatum est, quamvis ille suo nomine aedificaverit, iure natural! nostrum fit, quia superficies solo cedit.

In aliis quoque speciebus naturalis ratio requiritur. Proinde si ex uvis aut olivis aut spicis meis vinum aut oleum aut frumentum feceris, quaeritur, utrum meum sit id vinum aut oleum aut frumentum, an tuum. Item si ex auro aut argento meo vas aliquod feceris, vel ex tabulis meis navem aut armarium aut subsellium fabricaveris; item si ex lana mea vestimentum feceris, vel si ex vino et melle meo mulsum feceris, sive ex medicamentis meis emplastrum vel collyrium feceris, quaeritur, utrum tuum sit id quod ex meo effeceris, an meum. Quidam materiam et substantiam spectandam esse putant, id est ut cuius materia sit, illius et res quae facta sit videatur esse, idque maxime placuit Sabino et Cassio. Alii vero eius rem esse putant qui fecerit, idque maxime diversae scholae auctoribus visum est; sed eum quoque, cuius materia et substantia fuerit, furti adversus eum qui subripuerit habere actionem; nec minus adversus eundem condictionem ei conpetere, quia extinctae res, licet vindicari non possint, condici tamen furibus et quibusdam aliis possessoribus possunt.

Примечания

suo nomine для себя, на свой счет; maxime главным образом; licet хотя; condico, dixi, dictum, ere вчинять кондикционный иск.

Quibus ex causis nobis per personas in potestate nostra

 et per extraneas personas adquiritur

Adquiritur autem nobis non solum per nosmet ipsos, sed etiam per eos quos in potestate manu mancipiove habemus; item per eos servos, in quibus usumfructum habemus; item per homines liberos et servos alienos quos bona fide possidemus. De quibus singulis diligenter dispiciamus.

Igitur quod liberi nostri quos in potestate habemus, item quod servi nostri mancipio accipiunt vel ex traditione nanciscuntur, sive quid stipulentur, vel ex aliqualibet causa adquirunt, id nobis adquiritur; ipse enim, qui in potestate nostra est, nihil suum habere potest. Et ideo si heres institutus sit, nisi nostro iussu hereditatem adire non potest; et si iubentibus nobis adierit, hereditas nobis adquiritur proinde atque si nos ipsi heredes instituti essemus; et con-venienter scilicet legatum per eos nobis adquiritur.

De his autem servis in quibus tantum usumfructum habemus, ita placuit, ut quidquid ex re nostra vel ex operis suis adquirant, id nobis adquiratur; quod vero extra eas causas, id ad dominum proprietatis pertineat. Itaque si iste servus heres institutus sit legatumve quod ei datum fuerit, non mini sed domino proprietatis adquiritur.

Idem placet de eo qui a nobis bona fide possidetur, sive liber sit sive alienus servus. Quod enim placuit de usufructuano, idem probatur etiam de bonae fidei possessore. Itaque quod extra duas istas causas adquiritur, id vel ad ipsum pertinet, si liber est, vel ad dominum, si servus est.

Sed bonae fidei possessor cum usuceperit sevum, quia eo modo dominus fit, ex omni causa per eum sibi adquirere potest. Usufructuarius vero usucapere non potest: primum quia non possidet, sed habet ius utendi fruendi; deinde quia scit alienum servum esse.

Ex his apparet per liberos homines, quos neque iuri nostro subiectos habemus neque bona fide possidemus, item per alienos servos, in quibus neque usumfructum habemus neque iustam possessionem, nulla ex causa nobis ad-quiri posse. Et hoc est quod vulgo dicitur per extraneam personam nobis adquiri non posse.

De obligationibus

Nunc transeamus ad obligationes. Quarum summa divisio in duas species diducitur: omnis enim obligatio vel ex contractu nascitur vel ex delicto.

Et prius videamus de hos quae ex contractu nascuntur. Harum autem quattuor genera sunt: aut enim re contrahitur obligatio aut verbis aut litteris aut consensu.

Re contrahitur obligatio velut mutui datione. Mutui autem datio proprie in his rebus contingit quae pondere numero mensura constant, qualis est pecunia numerata vinum oleum frumentum aes argentum aurum. Quas res aut numerando aut metiendo aut pendendo in hoc damus, ut accipientium fiant et quandoque nobis non eaedem, sed aliae eiusdem naturae reddantur. Unde etiam mutuum appellatum est, quia quod ita tibi a me datum est, ex meo tuum fit.

Is quoque, qui non debitum accepit ab eo qui per er-rorem solvit, re obligatur. Nam proinde ei condici potest SI PARET EUM DARE OPORTERE, ac si mutuum accepisset. Unde quidam putant pupillum per errorem datum est, non teneri condictione, non magis quam mutui datione. Sed haec species obligationis non videtur ex contractu consistere, quia is qui solvendi animo dat, magis distrahere vult negotium quam contrahere.

De verborum obligationibus

Verbis obligatio fit ex interrogatione et responsione, veluti DARI SPONDES? SPONDEO, DABIS? DABO, PRO-MITTIS? PROMITTO, FIDEPROMITTIS? FIDEPROMITTO, FIDEIUBES? FIDEIUBEO, FACIES? FACIAM.

Sed haec quidem verborum obligatio DARI SPONDES? SPONDEO propria civium Romanorum est; ceterae vero iuris gentium sunt, itaque inter omnes homines sive sives Romanos sive peregrinos valent.

Unde dicitur uno casu hoc verbo [scil. SPONDES?] peregrinum quoque obligari posse, veluti si imperator noster principem alicuius peregrini populi de pace ita interropet PACEM FUTURAM SPONDES? vel ipse eodem modo interrogetur. Quod minium subtiliter dictum est, quia si quid adversus pactionem fiat, non ex stipulatu agitur, sed iure belli res vindicatur.

De obligationibus consensu contractis

Consensu fiunt obligationes in emptionibus venditionibus, locationibus conductionibus, societatibus, mandatis.

Ideo autem istis modis consensu dicimus obligationes contrahi, quia neque verborum neque scripturae ulla proprietas desideratur, sed sufficit eos qui negotium gerunt consensisse. Unde inter absentes quoque talia negotia conrahuntur, veluti per epistulam aut per internuntium; cum alioquin verborum obligatio inter absentes fieri non possit.

Item in his contractibus alter alteri obligatur de eo, quod alterum alteri ex bono et aequo praestare oportet; cum alioquin in verborum obligationibus alius stipuletur, alius pro-mittat, et in nominibus alius expensum ferendo obliget, alius obligetur.

Примечания

proprietas, atis здесь значение; nomen, inis требование, здесь запись в приходно-расходную книгу, оформлявшая заключение обязательства — obligatio litteris; expensum fero, tuli, latum, ferre заносить запись в графу расходов (с тем, чтобы оформить требование к должнику, который заносил запись в графу доходов — acceptum ferre).

De societate

Societatem coire solemus aut totorum bonorum aut unius alicuius negotii, veluti mancipiorum emendorum aut vendendorum.

Et illud certum est, si de partibus lucri et damni nihil inter eos [scil. socios] convenerit, aequis ex partibus commodum et incommodum inter eos commune esse. Sed si in altero partes expressae fuerint, velut in lucro, in altero vero omissae, in eo quoque quod omissum est similes partes erunt.

Manet autem societas eo usque, donee in eodem consensu perseverant. At cum aliquis renuntiaverit societati, societas solvitur. Sed plane si quis in hoc renuntiaverit so-cletati, ut obveniens aliquod lucrum solus habeat, veluti si mihi totorum bonorum socius, cum ob aliquo heres esset relictus, in hoc renuntiaverit societati, ut hereditatem solus lucri faciat, cogetur hoc lucrum cornmunicare.

Solvitur adhuc societas etiam morte socii, quia qui societatem contrahit certain, personam sibi eligit.

Dicitur etiam capitis deminutione solvi societatem, quia civili ratione capitis deminutio morti coaequatur; sed utique si adhuc consentiant in societatem, nova videtur incipere societas.

De mandate

Mandatum consistit, sive nostra gratia mandemus sive aliena. Itaque sive ut mea negotia geras, sive ut alterius, mandaverim, contrahitur mandati obligatio, et invicern alter alteri tenebimur in id, quod vel me tibi vel te mihi bona fide praestare oportet.

Nam si tua gratia tibi mandem, supervacuum est mandatum; quod enim tu tua gratia facturus sis, id de tua sententia, non ex meo mandatu facere debes. Itaque si otiosam pecuniam domi te habentem hortatus fuerim, ut earn faenerares, quamvis earn ei mutuam dederis, a quo servare non potueris, non tamen habebis mecum mandati actionem. Item si hortatus sim, ut rem aliquam emeres, quamvis non expedient tibi earn emisse, non tamen tibi mandati tenebor. Et adeo haec ita sunt, ut quaeratur, an mandati teneatur qui mandavit tibi, ut Titio pecuniam faenerares. Servius Sullpicius negavit nec magis hoc casu obligationem consistere putavit, quam si generaliter alicui mandetur, uti pecuniam suam faeneraret. Sed sequimur Sabini opinionem contra sentientis, quia non aliter Titio credidisses, quam si tibi mandatum esset.

De actionibus

In personam actio est, qua agimus cum aliquo, qui nobis vel ex contractu vel ex delicto obligatus est, id est cum intendimus DARE FACERE PRAESTARE OPORTERE.

In rem actio est, cum aut corporalem rem intendimus nostram esse, aut ius aliquod nobis conpetere, veluti utendi aut utendi fruendi, eundi agendi aquamve ducendi vel altius tollendi prospiciendive; aut cum actio ex diverse adversario est negativa.

Sic itaque discretis actionibus certum est non posse nos rem nostram ab alio ita petere SI PARET EUM DARE OPORTERE. Nec enim quod nostrum est nobis dari potest, cum scilicet id dari nobis intellegatur, quod ita datur, ut nostrum fiat; nec res quae nostra iam est nostra amplius fieri potest.

Примечания

intendo, ere вчинять иск с такой-то интенцией (intentio);

conpetere = competere

De exceptionibus

Sequitur ut de exceptionibus dispiciamus.

Conparatae sunt autem exceptiones defendendorum eorum gratia cum quibus agitur. Saepe enim accidit, ut quis iure civili teneatur, sed iniquum sit eum iudicio condemnari.

Veluti si stipulatus sim a te pecuniam tamquam credendi causa numeraturus, nec numeraverim; nam earn pecuniam a te peti posse certum est, dare enim te oportet, cum ex stipulatu teneris; sed quia iniquum est te eo nomine condemnari, placet per exceptionem doli mali te defendi debere.

Item si pactus fuero tecum, ne id quod mihi debeas a te petam, nihilo minus a te petere possum dari mihi oportere, quia obligatio pacto convento non tollitur; sed placet debere me petentem per exceptionem pacti conventi repelli.

Exceptiones autem alias in edicto praetor habet propositas, alias causa cognita accommodat. Quae omnes vel ex legibus vel ex his quae legis vicem optinent, substantiam capiunt, vel ex iurisdictione praetoris proditae sunt.

Omnes autem exceptiones in contrarium concipiuntur, quam adfirmat is cum quo agitur. Nam si verbi gratia reus dolo malo aliquid actorem facere dicat, qui forte pecuniam petit quam non numeravit, sic exceptio concipitur SI IN EA RE NIHIL DOLO MALO A.AGERII FACTUM SIT NEQUE FIAT; item si dicat contra pactionem pecuniam peti, ita concipitur exceptio SI INTER A.AGERIUM ET N.NEGIDIUM NON CONVENIT, NE EA PECUNIA PETERETUR; et denique in ceteris causis similiter obicitur quidem a reo, sed ita formulae inseritur, ut condicionalem faciat condemnationem, id est ne aliter iudex eum cum quo agitur condemnet, quam si nihil in ea re qua de agitur dolo actoris factum sit; item ne aliter iudex eum condemnet, quam si nullum pactum conventum de non petenda pecunia factum fuerit:

Примечания

Exceptio исковое возражение — дополнительная часть формулы, называвшая факты, в случае выявления которых ответчик подлежал оправданию, pecuniam numerare отсчитывать деньги, т.е. передавать должнику валюту займа, a te petere dare te oportet (или dari oportere) вчинять иск с интенцией «dare oportere», .т. е. о том, что ответчик обязан передать что-л. в собственность истцу, в данном случае — деньги, ex stipulatu teneri отвечать по иску из стипуляции; obligatio pacto convento non tollitur обязательство не прекращается в силу простого соглашения: pactum не производит эффекта в плане ius civile, в отличие от contractum — соглашения, признанного iure civili; exceptio pacti conventi исковое возражение о состоявшемся соглашении, в данном случае — о непредъявлении требования (см. ниже: de non petenda pecunia); causa cognita изучив дело; Nam si verbi gratia reus dolo malo aliquid actorem facere dicat — dolo malo относится к dicat.

Страница: | 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 | 32 | 33 | 34 | 35 | 36 | 37 | 38 | 39 | 40 | 41 | 42 | 43 | 44 | 45 | 46 | 47 | 48 | 49 | 50 | 51 | 52 | 53 | 54 | 55 | 56 | 57 | 58 |