Имя материала: Учебник латинского языка

Автор: И.С.Розенталь

Комментарии к сочинениям по ius civile

Римские юристы классической эпохи аналитически относились к правовой системе, изучая институты ius civile отдельно от преторского права. Крупнейшие труды по ius civile были созданы Квинтом Муцием Сцеволой и основателями знаменитой школы классической юриспруденции Массурием Сабином и Гаем Кассием. В дальнейшем изучение этого аспекта правовой науки проводилось в форме лемматических комментариев к указанным сочинениям: они строились как последовательное обсуждение положений, выдвинутых в прошлом; цитаты (леммы) из критикуемого автора являются для нас важнейшим источником по истории правовой мысли. Так, наследие Квинта Муция известно большей частью благодаря комментарию Помпония, крупного юриста II в. н.э. То же самое можно сказать и о Сабине. Комментарии «Ad Sabinum» создали Помпоний, Павел, Ульпиан. Ученик Сабина Кассий, видимо, пересмотрел многие положения учителя, создав самостоятельное сочинение, которое в конце I в н.э. стало объектом комментария Яволена Приска, другого крупного юриста, возглавлявшего сабиниан-скую школу.

Pomponras. Ad Quintum Muciwn (lectionum)

libri XXXIX

Квинт Муций Сцевола уделял значительное внимание технике интерпретации волеизъявления, особенно важной в отношении сделок mortis causa, когда расспросить самого волеизъявителя было уже невозможно. Приводимые тексты примечательны тем, что сообщают об использовании великим юристом при интерпретации слов завещаний грамматического анализа.

 

(ex D. 34,2,34,1-2)

Item scribit Quintus Mucius, si maritus uxori, cum haberet quinque pondo auri, legasset ita: «aurum quodcumque uxoris causa paratum esset, uti heres uxori daret», etiamsi libra auri inde venisset et mortis tempore amplius quam quattuor librae non deprehendentur, in totis quinque libris heredem esse obligatum, quoniam articulus est praesentis temporis demonstrationem in se continens.

Quod si ita legasset uxori «aurum quod eius causa paratum erit», tune rectissime scribit Quintus Mucius, ut haec scriptura habeat in se et demonstrationem legati et argumentum: ideoque ipso iure alienata libra auri amplius quattuor pondo non remanebunt in obhgatione, nec erit utendum distinctione, qua ex causa alienaverit testator.

DE STIPULATIONIBUS

Pomponius. Ad Sabinum libri XXXVI

(ex D.45,1,5 pr)

Stipulationum aliae iudiciales sunt, aliae praetoriae, aliae conventionales, aliae communes praetoriae et iudiciales. Iudiciales sunt dumtaxat, quae a mero iudicis officio proficiscuntur, veluti de dolo cautio; praetoriae, quae a mero praetoris officio proficiscuntur, veluti damni infecti. Praetorias autem stipulationes sic audiri oportet, ut in his contineantur etiam aediliciae: nam et hae ab iurisdictione veniunt. Conventionales sunt, quae ex conventione reorum fmnt, quarum totidem genera sunt, quot paene dixerim rerum contrahendarum: nam et ob ipsam verborum obli-gationem fiunt et pendent ex negotio contracto. Communes sunt stipulationes veluti rem salvam fore pupilli: nam et praetor iubet rem salvam fore pupillo caveri et interdum ludex, si aliter expediri haec res non potest: item duplae stipulatio venit ab iudice aut ab aedilis edicto.

Stipulatio autem est verborum conceptio, quibus is qui interrogatur daturum facturumve se quod interrogatus est respondent.

Satis acceptio est stipulatio, quae ita obligat promissorem, ut adpromissores quoque ab eo accipiantur.

Satis autem accipere dictum est eodem modo, quo satis facere: nam quia id, quo quis contentus erat, ei praestabatur, satis fieri dictum est: et similiter quia tales, quibus contentus quis futurus esset, ita dabantur, ut verbis obligarentur, satis accipi dictum est.

(ex D.45,1,16)

Si Stichum aut Pamphilum mihi debeas et alter ex eis meus factus sit ex aliqua causa, reliquus debetur mihi a te.

(ex D.45,1,26-27)

Generaliter novimus turpes stipulationes nullius esse momenti: veluti si quis homicidium vel sacrilegium se facturum promittat. Sed et officio quoque praetoris continetur ex huiusmodi obligationibus actionem denegari.

Paulus. Ad Sabinum libri XVI

(ex D.45,1,2 pr-1)

Stipulationum quaedam in dando, quaedam in faciendo consistunt.

Et harum omnium quaedam partium praestationem recipiunt, veluti cum decem dari stipulamur: quaedam non recipiunt, ut in his, quae natura divisionem non admittunt, veluti cum viam iter actum stipulamur: quaedam partis quidem dationem natura recipiunt, sed nisi tota dantur, stipulationi satis non fit, veluti cum hominem generaliter stipulor aut lancem aut quodlibet vas: nam si Stichi pars soluta sit, non dum in ulla parte stipulationis liberatio nata est, sed aut statim repeti potest aut in pendenti est, donee alius detur.

(ex D.45,1,8)

In ilia stipulatione: «si kalendis Stichum non dederis, decem dare spondes?» mortuo homine quaeritur, an statim ante kalendas agi possit. Sabinus Proculus exspectandum diem actori putant, quod est verius: tota enim obligatio sub condicione et in diem collata est et licet ad condicionem committi videatur, dies tamen superest. Sed cum eo, nui ita promisit: «si intra kalendas digito caelum non tetigerit», agi protinus potest. Haec et Marcellus probat.

Примечания

in diem под начальным сроком; committi производить эффект, реализовываться, вступать в силу; «si... digito caelum... tetigerit» — стандартный пример невозможного условия.

 

 (ex D.45,1,35 pr-1)

Si stipulor, ut id fiat, quod natura fieri non concedit, non magis obligatio consistit, quam cum stipulor ut detur quod dari non potest: nisi per quern stetit, quo minus facere id possit.

Item quod leges fieri prohibent, si perpetuam causam servaturum est, cessat obligatio, veluti si sororem nupturam sibi aliquis stipuletur: quamquam etiamsi non sit perpetua causa, ut reccidit in sorore adoptiva, idem dicendum sit, quia statim contra mores sit.

Примечания

perpetuam causam servare соблюдаться во всех случаях;

reccidit = accidit; soror adoptiva сестра по усыновлению; statim перевести: изначально

Ulpianus. Ad Sabinum libri LI

(ex D.45,1,1 pr)

Stipulatio non potest confici nisi utroque loquente: et ideo neque mutus neque surdus neque infans stipulatio— nem contrahere possunt: nес absens quidem, quoniam exaudire invicem debent. Si quis igitur ex his vult stipulari, per servum praesentem stipuletur, et adquiret ei ex stipulatu actionem. Item si quis obligari velit, iubeat et erit quod iussu obligatus.

(ex D.45,1,1,6)

Eadem an alia lingua respondeatur, nihil interest. Proinde si quis Latine interrogaverit, respondeatur ei Graece, dummodo congruenter respondeatur, obligatio constituta. est: idem per contrarium. Sed utrum hoc usque ad Graecum sermonem tantum protrahimus an vero et ad alium, Poenum forte vel Assyrium vel cuius alterius linguae, dubitari potest. Et scriptura Sabini, sed et verum patitur, ut omnis sermo contineat verborum obligationem, ita tamen, ut uterque alterius linguam intellegat sive per se sive per verum interpretem.

Страница: | 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 | 32 | 33 | 34 | 35 | 36 | 37 | 38 | 39 | 40 | 41 | 42 | 43 | 44 | 45 | 46 | 47 | 48 | 49 | 50 | 51 | 52 | 53 | 54 | 55 | 56 | 57 | 58 |