Имя материала: Учебник латинского языка

Автор: И.С.Розенталь

Проблемная литература

Основной формой, правотворчества римских юристов были ответы на консультациях (responsa). Суд был обязан следовать мнению знатока, которое, таким образом, обладало нормативной силой. При расхождении во мнениях среди юрисконсультов (ius controversum) выбор оставался на усмотрение судьи, который все-таки не мог отступать от сконцентрированной в суждениях знатоков нормативной традиции. Понятно, почему основным жанром римской юридической литературы были «problemata» — собрания казуистики. Таково наследие создателей римской классической правовой науки: Сервия Сульпиция (I в. до н. э.) и Антистия Лабеона (I в. н. э.). Ответы Сервия воспроизводит в своих «Digesta» (сборник) его ученик Алфен Вар. Суждения Лабеона были изданы его учениками посмертно в сборнике «Posteriores».

Крупнейшие юристы II в. н. э. — Ювенций Цельс-сын и Сальвий Юлиан, последние главы прокулианской и саби-нианской школ, также издали свои лучшие рассуждения в этом жанре. «Digesta» в 40 книгах — основное наследие Цервидия Сцеволы, учителя величайшего римского юриста Папиниана, прославившегося сочинениями проблемного характера.

 

Alfenus Varus. Digestorum libri XL.

 (ex D. 28,5,45)

Pater familias testamento duos heredes instituerat: eos monumentum facere iusserat in diebus certis: deinde ita scripserat: «qui eorum non ita fecerit, omnes exheredes sunto»; alter heres hereditatem praetermiserat, reliquus heres consulebat, cum ipse monumentum extruxisset, numquid minus heres esset ob earn rem, quod coheres eius hereditatem non adisset. Respondit neminem ex alterius facto hereditatineque alligari neque exheredari posse, sed uti quisque codicionem implesset, quamvis nemo adisset praeterea, tamen eum heredem esse.

(exD.18,6,12)

Si vendita insula combusta esset, cum incendium sine culpa fieri non possit, quid iuris sit? Respondit, quia sine patris familias culpa fieri potest neque, si servorum neglegentia factum esset, continuo dominus in culpa erit, quam ob rem si venditor eam diligentiam adhibuisset in insula custodienda, quam debent homines frugi et diligentes praestare, si quid accidisset, nihil ad eum pertinebit.

DELICTUM IUSSU DOMINI FACTUM

(ex D.44,7,20)

Servus non in omnibus rebus sine poena domino dicto audiens esse solet, sicuti si dominus hominem occidere aut furtum alicui facere servum iussisset. Quare quamvis domini iussu servus piraticam fecisset, iudicium in eum post libertatem reddi oportet. Et quodcumque vi fecisset, quae vis a maleficio non abesset, ita oportet poenas eum pendere. Sed si aliqua rixa ex litibus et contentione nata esset aut aliqua vis iuris retinendi causa facta esset et ab his rebus facinus abesset, turn non convenit praetorem, quod servus iussu domini fecisset, de ea re in liberum iudicium dare.

Labeo. Posteriorum libri XL.

(ex D.28,6,39 pr)

Cum ex filio quis duos nepotes impuberes habeat, sed alterum eorum in potestate, alterum non, et vellet utrumque ex aequis partibus heredem habere et, si quis ex his impubes decessisset, ad alterum partem eius transferre: ex consilio Labeonis Ofilii CasceUii Trebatii eum quern in potestate habebat solum heredem fecit et ab eo alteri dimidiam partem hereditatis, cum m suam tutelam venisset, legavit: quod si is, qui in potestate suo esset, impubes decessisset, alterum heredem ei substituit.

(ex D.32,29,1)

Cum ita legatum esset, ut Titia uxor mea tantandem Partem habeat quantulam usus heres, si non aequales partes essent heredum, Quintus Mucius et Gallus putabant maximam partem legatam esse, quia in maiore minor quoque inesset, Servius Ofilius minimam, quia cum heres dare damnatus esset, in potestate eius esset, quam partem daret.

(ex D.32,29 pr)

Qui concubinam habebat, ei vestem prioris concubinae utendam dederat, deinde ita legavit: «vestem, quae eius causa empta parata esset». Cascellius Trebatius negant ei deberi prioris concubinae causa parata, quia alia condicio esset in uxore. Labeo id non probat, quia in eius-modi legato non. ius uxorium sequendum, sed verborum interpretatio esset facienda idemque vel in filia vel in qualibet alia persona iuris esset. Labeonis sententia vera est.

(ex D.33,6,7)

Quidam heredem damnaverat dare uxori suae vinum oleum frumentum acetum mella salsamenta. Trebatius aiebat ex singulis rebus non amplius deberi, quam quantum heres mulieri dare voluisset, quoniam non adiectum esset, quantum ex quaque re daretur. Ofilius Cascellius Tubero omne, quantum pater familias reliquisset, legatum putant.

(ex D.35,1,40,1)

Quidam ita legaverat: «si Publius Cornelius impen-sam, quam in fundum Seianum feci, heredi meo dederit, turn heres meus Public Cornelio fundum Seianum dato». Cascellius aiebat etiam pretium fundi dari debere, Ofilius impensae verbo negat pretium significari, sed eos dumtax-at sumptus, quos in eum posteaquam emptus esset fecit.

(ex D.40,7,39 pr)

«Stichum Attio do lego et, si is ei nummos centum dederit, liber esto». Si servus ex testamento nummos Attio dedisset, eos repetere heredem non posse Labeo existimat, quia Attius eos a servo suo acceperit, non ab heredis servo. Eum autem statuliberum esse Quintus Mucius, Gallus et ipse Labeo putant: Servius Ofilius non esse.

Celsus. Digestorum libri XXXIX

(ex D.38,1,30)

Si libertus ita iuraverit dare se, quot operas patronus arbitratus sit, non aliter ratum fore arbitrium patroni, quam si aequum arbitratus sit. Et fere ea mens est personam arbitrio substituentium, ut, quia sperent eum recte arbitraturum, id faciant, non quia vel immodice obligari velint.

(ex D.45,1,99)

Quidquid adstringendae obligationis est, id nisi palam verbis exprimitur, omissum intellegendum est: ac fere secundum promissorem interpretamur, quia stipulatori libe-rum fuit verba late concipere. Nec rursum promissor fe-rendus est, si eius intererit de certis potius vasis forte aut hominibus actum.

1. Si stipulatus hoc modo fuero: «si intra biennium Capitolium non ascenderis, dari?», non nisi praeterito biennio recte petam: nam etsi ambigua verba sunt, sic tamen exaudiuntur, si inmutabiliter verum fuit te Capitolium non ascendisse.

(ex D.37,6,6)

Dotem, quam dedit avus paternus, an post mortem avi mortua in marimonio filia patri reddi oporteat, quaeritur. Occurit aequitas rei, ut, quod pater meus propter me filiae meae nomine dedit, perinde sit atque ipse dederim: quippe officium avi circa neptem ex officio patris erga filium pendet et quia pater filiae, ideo avus propter filium nepti dotem dare debet. Quid si filius a patre exheredatus est? Existimo non absurde etiam in exheredato filio idem posse defendi, nec infavorabilis sententia est, ut hoc saltern habeat ex paternis, quod propter ilium datum est.

(ex D.28,1,27)

Domitius Labeo Celso suo salutem. Quaero, an testium numero habendus sit is, qui, cum rogatus est ad testamentum scnbendum, idem quoque cum tabulas scripsisset, sig-naverit. luventius Celsus Labeoni suo salutem. Non intellego quid sit, de quo me consuleris, aut valde stulta est consultatio tua: plus enim quam ridiculum est dubitare, an anquis iure testis adhibitus sit, quoniam idem et tabulas testament! scripserit. .

lulianus. Digcstorum libri XC

(ex D.9,2,51,2)

Multa autern iure civili contra rationem disputandi pro utilitate communi recepta esse innumerabilibus rebus probari potest: unum interim posuisse contentus еrо. Cum plures trabem alienam furandi causa sustulerint, quam singuli ferre non possent, furti actione omnes teneri  existimantur, quamvis subtili ratione dici possit neminem eorum teneri, quia neminem verum sit earn sustulisse.

(ex D.22,1,25 pr-2)

Qui scit fundum sibi cum alio communem esse, fructus, quos ex eo perceperit invito vel ignorante socio, non maiore ex parte suos facit quam ex qua dominus praediL est: nec refert, ipse an socius an uterque eos severit, quia omnis fructus non iure seminis, sed iure soli percipitur: et quemadmodum, si totum fundum alienum quis sciens possideat, nulla ex parte fructus suos faciet, quoquo modo sati fuerint, ita qui communem fundum possidet, non faciet suos fructus pro ea parte, qua fundus ad socium eius pertinebit.

In alieno fundo, quern Titius bona fide mercatus fuerat, frumentum sevi: an Titius perceptos fructus suos faciat? Respondi, fructus qui ex fundo percipiuntur intellegi debet propius ea accedere, quae servi operis suis adquirunt, quoniam in percipiendis fructibus magis corporis ius ex quo percipiuntur quam seminis ex quo oriuntur aspicitur: et ideo nemo unquam dubitavit, quin, si in meo fundo frumentum tuum severim, segetes et quod ex messibus collectum fuerit, meum fieret. Porro bonae fidei possessor in percipiendis fructibus id iuris habet, quod dominis prae-diorum tributum est. Praeterea cum ad fructuarium pertineant fructus a quolibet sati, quanto magis hoc in bonae fidei possessoribus recipiendum est, qui plus iuris in percipiendis fructibus habent? Cum fructuarii quidem non fiant, antequam ab eo percipiantur, ad bonae fidei autem possessorem pertineant, quoquo modo a solo separati fuerint, sicut eius qui vectigalem fundum habet fructus fiunt, simul atque solo separati sunt.

Bonae fidei emptor sevit et antequam fructus percipiet, cognovit fundum alienum esse: an perceptione fructus suos faciat, quaeritur. Respondi: bonae fidei emptor quod ad percipiendos fructus intellegi debet, quamdiu evictus fundus non fuerit: nam et servus alienus quern bona fide emero tamdiu mihi ex re mea vel ex operis suis adquiret, quamdiu a me evictus non fuerit.

(ex D.9,2,51 pr-2)

Ita vulneratus est servus, ut eo ictu certum esset moriturum: medio deinde tempore heres institutus est et postea ab alio ictus decessit: quaero, an cum utroque de occiso lege Aquilia agi possit. Respondit: occidisse dicitur vulgo quidem, qui mortis causam quolibet modo praebuit: sed lege Aquilia is demum teneri visus est, qui adhibita vi et quasi manu causam mortis praebuisset, tracta videlicet interpretatione vocis a caedendo et a caede. Rursus Aquilia lege teneri existimati sunt non solum qui ita vulnerassent, ut confestim vita privarent, sed etiam hi, quorum ex vulnere certum esset aliquem vita excessurum. Igitur si quis servo mortiferum vulnus inflixerit eundemque alius ex intervallo ita percusserit, ut maturius interficeretur, quam ex priore vulnere moriturus fuerat, statuendum est utrumque eorum lege Aquilia teneri.

Idque est consequens auctoritati veterum, qui, cum a pluribus idem servus ita vulneratus esset, ut non appareret, cuius ictu perisset, omnes lege Aquilia teneri iudicaverunt.

Aestimatio autem perempti non eadem in utriusque persona fiet: nam qui prior vulneravit, tantum praestabit, quanto in anno proximo homo plurimi fuerit repetitis ex die vulneris trecentum sexaginta quinque diebus, posterior in id tenebitur, quanti homo plurimi venire poterit (potuerit) in anno proximo, quo vita excessit, in quo pretium quoque hereditatis erit.

(ex D.38,1,27):

Si libertus artem pantomimi exerceat, verum est debere eum non solum ipsi patrono, sed etiam amicorum ludis gratuitam operam praebere: sicut eum quoque libertum, qui niedicinam exercet, verum est voluntate patroni curaturum gratis amicos eius. Neque enim oportet patronum, ut operis liberti sui utatur, aut ludos semper facere aut aegrotare.

Scaevola. Digestorum libri XL.

(ex D.45,1,122,1)

 Callimachus mutuam pecuniam nauticam accepit a Sticho servo Seii in provincia Syria civitate Beryto usque Brentesium: idque creditum esse in omnes navigii dies ducentos, sub pignoribus et hypothecis mercibus a Beryto comparatis et Brentesium perferendis et quas Brentesium pervenisset, inde intra idus Septembres, quae tune proximae futurae essent, aliis mercibus emptis et in navem mercis ipse in Syriam per navigium proficiscatur, aut, si intra diem supra scriptam non reparasset merces nec enavigasset de ea civitate, redderet universam continuo pecuniam quasi perfecto navigio et praestaret sumptus omnes prosequentibus earn pecuniam, ut in urbem Romam earn deportarent: eaque sic recte dari fieri fide roganti Sticho servo Lucii Titii promisit Callimachus. Et cum ante idus supra scriptas secundum conventionem mercibus in navem impositis cum Erote conservo Stichi quasi in provinci-am Syriam perventurus enavigavit: quaesitum est nave submersa, cum secundum Callimachus merces debito perferendas in nave mansisset eo tempore, quo iam pecuniam Brentesio reddere Romae perferendam deberet, an nihil prosit Erotis consensus, qui cum eo missus erat, cuique nihil amplius de pecunia supra scripta post diem conventi-onis permissum vel mandatum erat, quam ut earn receptam Romam perferret, et nihilo minus actione ex stipulatu Callimachus de pecunia domino Stichi teneatur. Respondit' secundum ea quae proponerentur teneri. Item quaero, si Callimacho post diem supra scriptam naviganti Eros supra scriptus servus consenserit, an actionem domino suo semel adquisitam adimere potuerit. Respondit non potuisse, sed fore exceptioni locum, si servo arbitrium datum esset earn pecuniam quocumque tempore in quemvis locum reddi.

Примечания

pecunia nautica (= pecunia traiecticia) деньги, данные взаймы для проведения заморской торговой операции, т.н. морской заем; «mercis ipse» по мнению Т.Моммзена — результат искажения  первоначального «receptis»; arbitrium dare оставлять на свободное усмотрение.

СОЧИНЕНИЯ ПО ПРЕТОРСКОМУ ПРАВУ

Сочинения но преторскому праву облекались в форму комментариев к преторскому эдикту (edictum praetorium) — программе судебной деятельности высшего судебного магистрата, объявляемой им при вступлении в должность (а

также — к эдикту курульных эдилов о порядке торговли на рынках). Несмотря на юридически годичное действие C«lex annua» — называли его юристы), преторский эдикт имел фиксированное содержание, выработавшееся в течение II в. до н.э. С изменением общественных потребностей к эдикту делались добавления: новые отношения получали судебную защиту, обеспеченную публично-административной властью претора. В 134 г. н.э. по приказу императора Адриана знаменитый впоследствии Юлиан составил окончательную редакцию преторского эдикта. Прогресс в этой области права стал определяться качеством комментариев к эдикту: предлагая новые трактовки теперь неизменных положений эдикта (edictum perpetuum), юристы могли воздействовать на решения судов. Кодификация Юлиана коснулась и эдиктов, которые подобно преторам в Риме, издавали наместники провинций. Этот унифицированный провинциальный эдикт стал объектом специального комментария Гая в 30 книгах. Крупнейший комментарий к прё-торскому эдикту (до 150 книг) написал Помпоний во II в. н.э., обобщив предшествующую литературу. Это произведение до нас не дошло, но оно легло в основу комментариев Павла и Ульпиана, юристов III в., которые были использованы составителями Дигест Юстиниана и потому известны в многочисленных фрагментах.

Ulpianus. Ad edictum libri LXXXI

DE  PACTIS

(ex D.2,14,7-11)

Ait praetor: «Pacta conventa, quae neque dolo malo, neque adversus leges plebis scita senatus consulta decreta edicta principum, neque quo fraus cui eorum fiat, facta erunt, servabo».

Pactorum quaedam in rem sunt, quaedam in personam. In rem sunt, quotiens generaliter paciscor ne petam: in personam, quotiens ne a persona petam, id est ne a Lucio Titio petam. Utrum autem in rem an in personam pactum factum est, (non) minus ex verbis quam ex mente convenientium aestimandum est: plerumque eriim, ut Pe-dius ait, persona pacto inseritur, non ut personale pactum fiat, sed ut demonstretur, cum quo pactum factum est.

Dolo malo ait praetor pactum se non servaturum. Dolus malus fit calliditate et fallacia: et ut ait Pedius, dolo mate pactum fit, quotiens circumscribendi alterius causa aliud agitur et aliud agi simulatur.

Sed si fraudandi causa pactum factum dicatur, nihil praetor adicit: sed eleganter Labeo ait hoc aut iniquum esse aut supervacuum. Iniquum, si quod semel remisit creditor debitori suo bona fide, iterum hoc conetur destruere: supervacuum, si deceptus hoc fecerit, inest enim dolo et fraus.

Sive autem ab initio dolo malo pactum factum est sive post pactum dolo malo aliquid factum est, nocebit exceptio propter haec verba edicti «neque fiat».

(ex D.2,14,1 pr-1)

Huius edicti aequitas naturalis est. Quid enim tarn congruum fidei humanae, quam ea quae inter eos placuerunt servare?

Pactum autem a pactione dicitur (inde etiam pacis no-men appellatum est) et est pactio duorum pluriumve in idem placitum et consensus.

Примечания

neque quo fraus cui eorum fiat — как выясняется из текста комментария, этих слов первоначально в тексте эдикта не было: понятие fraus (коварство, злокозненность) — обнималось понятием dolus.

Pactorum — gen.partitivus; in rem перевести: относящиеся к самому делу; ne petam — имеется в виду pactum de non petendo (соглашение о непредъявлении искового требования), в силу которого иск кредитора мог быть опровергнут исковым возражением о состоявшемся соглашении — exceptio pacti conventi; pactum de non petendo — модельное, но не единственно возможное соглашение, с которым претор связывал управомочение ответчика на исковое возражение.

Sed si... dicatur перевести: Но если будет утверждаться (на суде)...; remittere здесь отпускать, прощать; destruere здесь опровергать; nocebit exceptio перевести: возникнет исковое возражение — имеется в виду exceptio doli (исковое возражение о злом умысле), посредством которой в форме replicatio (возражения истца на возражение ответчика) истец сможет опровергнуть exceptio pacti conventi противника; exceptio doli содержала слова «si in ea re nihil dolo malo factum sit neque fiat» (если по этому делу ничего не было совершено и не совершается по злому умыслу), предусматривая, таким образом, наряду с умыслом при заключении сделки, также умысел, совершенный впоследствии.

DE NOXALIBUS ACTIONIBUS

(ex D.9,4,2 pr-1)

Si servus sciente domino occidit, in solidum dominum obligat, ipse enim videtur dominus occidisse: si autem insciente noxalis est, nec enim debuit ex maleficio servi in plus teneri, quam ut noxae eum dedat.

Is qui non prohibuit, sive dominus manet sive desiit esse dominus, hac actione tenetur: sufficit enim, si eo tem-pore dominus, quo non prohibeat (prohibebat), fuit, in tantum, ut Celsus putet, si fuerit alienatus servus in totum vel in partem vel manumississus, noxam caput non sequi: nam servum nihil deliquisse, qui domino iubenti obtempe-ravit. Et sane si iussit, potest hoc dici: si autem non prohibuit, quemadmodum factum servi excusabimus? Celsus tamen differentiam tacit inter legem Aquiliam et legem duodecim tabularum: nam in lege antiqua, si servus sciente domino furtum fecit vel aliam noxam commisit, servi nomine actio est noxalis nec dominus suo nomine tenetur, at in lege Aquilia, inquit, dominus suo nomine tenetur, non servi. Utriusque legis reddit rationem, duodecim tabularum, quasi voluerit servos dominis in hac re non obtemperare, Aquiliae, quasi ignoverit servo, qui domino paruit, periturus si non fecisset.

(exD.9,4,3)

In omnibus noxalibus actionibus, ubicumque scientia exigitur domini, sic accipienda est, si, cum prohibere posset, non prohibuit: aliud est enim auctorem esse servo delinquenti, aliud pati delinquere.

Примечания

noxalis est (scil. actio) перевести: (господин) отвечает по нок-сальному иску, т.е. может избежать ответственности, выдав раба потерпевшему (noxae dedere); hac actione tenetur — имеется в виду иск на основании закона Аквилия (actio legis Aquiliae) о нанесении ущерба (в данном случае — убийство чужого раба, которое Рассматривается именно как имущественный ущерб); noxam caput... sequi ноксальная отвественность следует за личностью, т.e. сожраняется в отношении раба, нанесшего ущерб, независимо от последующей смены, господ; legis ratio рациональное основание (цель)закона.

DE STIPULATIONIBUS

(ex D.45,1,75 pr-2)

Ubi autem non apparet, quid quale quantumque est in stipulatione, incertam esse stipulationem dicendum est.

Ergo si qui fundum sine propria appellatione vel hominem generaliter sine proprio nomine aut frumentumve sine qualitate dari sibi stipulatur, incertum deducit in stipulationem.

Usque adeo, ut, si quis ita stipulatus sit «tritici Africi boni modios centum» «vini Campani boni amphoras centum», incertum videatur stipulari, quia bono melius inveniri potest: quo fit, ut boni appellatio non sit certae rei significativa, cum id, quod bono melius sit, ipsum quoque bonum sit. At cum optimum quisque stipulatur, id stipulari intellegitur, cuius bonitas principalem gradum bonitatis habet: quae res efficit, ut ea appellatio certi significativa sit.

- (ex D.45,1,72,1-2)

Si quis ita stipulatus sit: «si ante kalendas Martias primas opus perfectum dari?», diem promissionis cedere non ex quo locatum est opus, sed post kalendas Martias, quia nec conveniri ante kalendas Martias reus promittendi poterat.

Plane si «insulam fulciri» quis stipulatus sit, non est exspectandum, ut insula ruat, sic deinde agi possit: nec si «insulam fieri», ut tantum temporis praetereat, quanto insula fabricari possit: sed ubi iam coepit mora fulciendae vel faciendae insulae fieri, tune agetur diesque obligationi cedit.

Примечания

В D.45,1,72,2 воспроизводится рассуждение Марцелла, старшего современника Ульпиана, сохранившееся во фрагменте из его «Дигест»:

Ex hac stipulatione: «insulam fulciri spondes?» quando nascatur actio, quaeritur. et utique non est exspectandum, ut ruat: nec eni'm nihil stipulatoris interest fultam potius esse, quam non esse: nec tamen recte agetur, si non dum praeterierit temporis tantum, quo fulcire potuerit redemptor.

dies obligationi cedit наступает срок взыскания по обязательству.

 

Gaius. Ad edictum provinciali libri XXX

(ex D.45,1,74)

Stipulationum quaedam certae sunt, quaedam incer-tae. Certum est, quod ex ipsa pronuntiatione apparet quid quale quantumque sit, ut ecce aurei decem, fundus Tusculanum, homo Stichus, tritici Africi optimi modii centum, vini Campani optimi amphorae centum.

Paulus. Ad edictum libri LXXVIII

(ex D.45,1,83)

Inter stipulantem et promittentem negotium contrahitur. Itaque alius pro alio promittere daturum facturum-ve eum non obligatur: nam de se quemque promittere oportet. Et qui spondet «dolum malum abesse afuturumque esse», non simplex abnutivum spondet, sed curaturum se, ut dolus malus absit: idemque in illis stipulationibus «habere licere» item «neque per te neque per heredem tuum fieri, quo minus fiat».

Si Stichum stipulatus de alio sentiam, tu de alio, nihil actum erit. Quod et in iudiciis Aristo existimavit: sed hie magis est, ut is petitus videatur, de quo actor sensit. Nam stipulatio ex utriusque consensu valet, iudicium autem etiam in invitum redditur et ideo actori potius credendum est: alioquin semper negabit reus se consensisse.

Si stipulante me Stichum aut Pamphilum tu unum daturum te spoponderis, constat non teneri te nec ad in-terrogatum esse responsum.

Diversa causa est summarum, veluti «decem aut viginti dari spondes?» Hic enim etsi decem spoponderis, recte responsum est, quia semper in summis id, quod minus est, sponderi videtur.

Item si ego plures res stipuler, Stichum puta et Pamphilum, licet unum spoponderis, teneris: videris enim ad unam ex duabus stipulationibus respondisse.

Sacram vel religiosam rem vel usibus publicis in perpetuum relictam (ut forum aut basilicam) aut hominem liberum inutiliter stipulor, quamvis <res> sacra profana fieri et usibus publicis relicta in privatos usus reverti et ex libero servus fieri potest. Nam et cum quis rem profanam aut Stichum dari promisit, liberatur, si sine facto eius res sacra esse coeperit aut Stichus ad libertatem pervenerit, nec revocantur in obligationem, si rursus lege aliqua et res sacra profana esse coeperit et Stichus ex libero servus effectus sit.

EDICTUM PRAETORIUM

Комментарий Ульпиана к эдикту имел лемматический характер. По его цитатам текст эдикта может быть в значительной части восстановлен. Вот одна из наиболее пространных выдержек — эдикт, нацеленный на обеспечение безопасности прохожих.

De his qui deiecerint vel effuderint

 (ex D.9,3,1)

Unde in eum locum, quo volgo iter fiet vel in quo consistetur, deiectum vel effusum quid erit, quantum ex ea re damnum datum factumve erit, in eum, qui ibi habitaverit, in duplum iudicium dabo.

Si eo ictu homo liber perisse dicetur, sestertium quinquaginta milium nummorum iudicium dabo.

Si vivet nocitumque ei esse dicetur, quantum ob earn rem aequum iudici videbitur eum cum quo agetur condemnari, tanti iudicium dabo.

Si servus insciente domino fecisse dicetuiyin formula adiiciam: «aut noxae dedere».

De positum

(ex D.9,3,5,6)

Ne quis in suggerunda protectove supra eum locum quo volgo iter fiet inve quo consistetur id positum habeat, cuius casus nocere cui possit. Qui adversus ea fecerit, in eum sestertium decem milium nummorum in factum iudicium dabo.

Si servus insciente domino fecisse dicetur, eum aut defendi aut noxae dedi iubebo.

Страница: | 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 | 32 | 33 | 34 | 35 | 36 | 37 | 38 | 39 | 40 | 41 | 42 | 43 | 44 | 45 | 46 | 47 | 48 | 49 | 50 | 51 | 52 | 53 | 54 | 55 | 56 | 57 | 58 |